Romani se dis adiuvantibus
hostes vicisse putabant.
Romulo
rege multa bella gesta sunt.
Pompeio
a Caesare victo
Cicero se litteris dedit.
Socrates
scelere
non commisso capitis damnatus est.
Incolae Troiae urbe a Graecis capta et deleta
Italiam petiverunt.
Populus Romanus multis mercatoribus necatis Pompeio imperium belli piratarum
transtulit.
Facultate data Aeneas ad inferos descendit.
Nemo Ciceroni sepulcrum monstrare potuit multis hominibus interrogatis.
Secundo belli Peleponnesiaci anno maxima pestis multis Atheniensibus pernicei
fuit. Pestis periculosior erat quam impetus Lacedaemoniorum, omnesque medicis
morbi causam ignorantibus timore mortis tenebantur. Aliis more patrum auxilium
deorum implorantibus alii spe salutis amissa sine metu deorum in gaudiis et
flagitiis vitae finem exspectabant. Cura eorum, qui peste
laborabant, saepe servis mandata erat. Qui autem amore vitae moti fuga se
servare studebant. Itaque multi soli iacebant propinquis frustra auxilio
vocatis: Nemo eos adiuvit, nemo famen, nemo sitim eorum sedavit.