Die Perserkriege

(Übung zum Partizip)

In Asia multae urbes a Graecis conditae sitae erant. Quas Persae  in suam potestatem redigere cupientes, copias coegerunt. Et Graeci fortissime resistentes subacti sunt. Sed Persae magno regno potiti potestatem  suam  augere studebant. Itaque copias quam maximas  contraxerunt in Graeciam invasuri. Cum ad Atticam appulissent Miltiades nihil  timens eis occurrit. Et Athenienses fortissime pugnantes hostes antea nondum victos reppulerunt. Dareo regi mortuo Xerxes filius  successit. Et ille cladem ab  Atheniensibus acceptam ulturus denuo bellum paravit.Athenienses autem timentes, ne bellum restitueretur, oraculum Delphicum adierunt rogantes, quomodo se defenderent. Pythia autem respondit :"Urbem vestram", inquit, "muris ligneis cingentes-hostes arcebitis. "Athenienses autem in patriam redeuntes secum deliberabant, quid deus dixisset. Erat his temporibus  Athenis Themistocles, vir nobili genere ortus et magno ingenio praeditus. Qui cum responsum dei audivisset, civibus nescientibus, quid facerent, ut urbem navibus cinctam tenerent, suasit. Illas enim esse muros a deo significatos dixit. Ita Atheniensibus cunctantibus persuasit, ut naves aedificarent.Xerxes autem cum exercitu et classe ex Asia profectus  Graecis magnum terrorem iniecit. Tamen Leonidas hostes propulsaturus cum trecentis militibus salutem non sperantibus Thermopylas occupavit. Et ei contigit, ut  Persas magno impetu in Graecos invehentes nonnullos dies arceret. Postremo omnes Spartiatae  multitudine hostium victi ceciderunt.